

Epistola ad Galatas*
Caput 3: Versus 12
Lex autem,etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur aeterna: sed id non est, quoniam Judaei ex timore poenae illa servabant.Vivet in illis.Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum praemisisset:lex non est ex fide;ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quae in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati.Qui ergo fecerit ea, vivet in illis:non apud Deum, id est, habebit praemium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit praesentissimum praemium. Non igitur ex fide vivit, quisquis praesentia quae videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.